olim Iuppiter iratus erat quod homines deis nulla dona dabant. ad terram igitur iter facere constituit ut ipse videret quid facerent. Iuppiter igitur formam viri sumpsit ne agnosceretur, atque ad regem Lycaonem venit; nam audivit eum crudelissimum esse. sed Lycaon, qui intellexit eum deum esse, consilium saevum paravit. eum salutatum invitavit ut in villa sua paucas horas maneret; nam in animo habebat eum nocte ibi dormientem necare. ubi tamen Iuppiter cognovit quid Lycaon pararet, ad caelum rediit.
Iuppiter igitur regem omnesque homines necare constituit. ceteri dei tamen nolebant, cum scirent neminem sacrificia iam facturum esse. 'num eos omnes punies' dixerunt. 'nonne mihi creditis?' respondit. 'promitto me aliud genus hominum creaturum esse.' tum Iuppiter Neptunum vocatum rogavit ut graves imbres in terras mitteret. deinde tot imbres descenderunt ut plurimi homines delerentur.
Deucalion et Pyrrha soli mortem effugerunt quod Iuppiter eis persuaserat ut in navem ascenderent. tandem summo monti, qui ex aqua surgebat, appropinquaverunt. cum e nave discessissent, uxor Iovis subito de caelo venit et eos iussit ossa matris eorum post terga ponere. primo Deucalion et Pyrrha perterriti erant, cum non intellegerent quid dea dicerat. deinde Pyrrha 'hoc facere difficile est,' inquit. 'nam dissimiles matres habemus. terra tamen mater omnium est. lapides, qui in terra sunt, ossa matris sunt. hos post terga nostra ponere debemus.' quo facto, lapides lente fiebant turba feminarum iuvenumque. ita novum genus hominum factum est.
January 2012.